monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27 > 19 > 18 > sectio 1 > csg51.138 > csg75.521 > sectio 3 > 8 > 27 > sectio 9 > 40
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXIX.De Pascha Montanistarum. <<<     >>> XLI.De divisione Macedonianorum.

Cassiodorus, 9, CAPUT XL.De Arianorum divisione.

1 Provenerunt enim etiam apud Arianos divisiones propter huiusmodi causam. Singulae videlicet eorum contentiones ad ineptos eos perduxere sermones. Cum enim in eorum Ecclesia credatur Deus Pater esse Filii Verbi, ex hoc apud eos quaestio processit, si possibile sit, ut etiam antequam existeret Filius, Deus Pater vocari potuisset: quoniam Dei Verbum non ex Patre naturaliter, sed ex non existentibus substitisse credebant.
2 Circa primum itaque capitulum errantes, rite de puro nomine in certamen illicitum irruerunt. Dorotheus etenim ab Antiochia vocatus ab eis, dicebat non posse Patrem esse, neque vocari, Filio non subsistente. Porro Marinus, quem a Thracia ante Dorotheum vocaverant, occasionem inveniens opportunam, Dorotheo enim erat adversus, respondit sermonem de hac quaestione contrarium. Et propterea sunt inter eos factae divisiones.
3 Divisique propter hoc verbum, seorsum singuli solemnia celebrabant. Alii enim sequebantur Dorotheum, alii vero Marinum: dicentes quippe Patrem semper esse Patrem, etiam Filio non exstante. Vocabantur enim isti Psathyriani, eo quod quidam Theoctistus, Syrus genere, Psatyropola, id est duplicia vendens, hanc propositionem valde defenderet.
4 Hos quoque secutus est Selenas, Gothorum episcopus. Sed isti quoque paulo post separati sunt, cum Marinus cum Agapio discordiam habuisset, quem ipse episcopum fecerat Ephesi. Verum isti non propter religionem, sed propter praesulatum inimicitias inter se bellaque gesserunt. Gothi namque defendebant Agapium. Quamobrem plurimi clericorum eorum vanam gloriam fugientes, ad fidem consubstantialitatis utiliter accesserunt. Ariani siquidem triginta quinque annis divisi sunt inter alterutros, postea sub imperio Theodosii iunioris consulatu Plintae [An. Dom. 419] ab haeresi Psathyrianorum recedentes, uniti sunt, veluti lege decernentes nunquam capitulum propter quod divisi fuerant memorare.
5 Sed hoc apud Constantinopolim gestum est. Verum in aliis civitatibus sub divisione manserunt. Haec de Arianis. Verum nec Eunomiani sine divisione manserunt. Nam et ipse Eunomius dudum ab Eudoxio, qui eum Cyzici ordinavit episcopum, segregatus est occasione accepta, eo quod Aetium doctorem eius expulsum suscipere noluisset. Reliqui vero ab eo per schismata diversa partiti sunt.
6 Prius itaque Theophronius quidam Cappadox ab Eunomio versare contentiones edoctus, et aliquid de Aristotelis Categoriis, et Περὶ ἑρμηνείας intelligens, fecit libros quos De Exercitio mentis attitulavit. Is ergo cum offendisset consectatores suos, tanquam recedens ab eis, expulsus est; et seorsum colligens de suo nomine haeresim dereliquit.
7 In Constantinopoli vero quidam Eutychius, ex tepidissima quaestione ab Eunomianis divisus, hactenus collectas seorsum facit, vocanturque horum alii Eunomiatheophroniani, alii vero Eunomioeutychiani. Verumtamen isti baptisma corruperunt; non enim in Trinitate, sed in Christi morte baptizant. [SOCRATES, lib. V, cap. 22 et 23. Edit. Christ. Vales. cap. 23 et 24, p. 291.]
Cassiodorus HOME

bav824.281 bnf1603.196

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik